1 | Et quomodo dixit Deus, Fiat lux? utrum temporaliter, an in Verbi aeternitate? Et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intelligi hoc dicere Deus, nisi per creaturam; ipse quippe est incommutabilis? Et si per creaturam dixit Deus, Fiat lux; quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam Deus diceret, Fiat lux? An non est lux prima creatura; quia iam dictum erat, In principio fecit Deus coelum et terram; et poterat per coelestem creaturam vox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur, Fiat lux? Quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente Deo per creaturam spiritualem, quam Deus iam fecerat, cum in principio fecit Deus coelum et terram, Fiat lux; eo modo quo per talis creaturae interiorem et occultum motum divinitus diei potuit, Fiat lux. |