monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 2. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 3.

1 An coelum intelligendum est creatura spiritualis, ab exordio quo facta est, perfecta illa et beata semper: terra vero, corporalis materies adhuc imperfecta; quia terra, inquit, erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus verbis videtur informitatem significare substantiae corporalis? An utriusque informitas his etiam posterioribus verbis significatur: corporalis quidem eo quod dictum est, Terra erat invisibilis et incomposita: spiritualis autem eo quod dictum est, Tenebrae erant super abyssum; ut translato verbo tenebrosam abyssum intelligamus naturam vitae informem, nisi convertatur ad Creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus; et illuminari, ut non sit tenebrosa? Et quomodo dictum est, Tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset, et tanquam superfunderetur: quod tunc fit in creatura spirituali, cum convertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod Deus est.
Augustinus HOME