monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 2.

1 Si ergo utroque modo illa Scriptura scrutanda est, quaeramus quomodo dictum est praeter allegoricam significationem, In principio fecit Deus coelum et terram: utrum in principio temporis; an quia primo omnium facta sint; an in principio, quod est Verbum Dei unigenitus Filius.
2 Et quomodo possit ostendi Deum sine ulla sui commutatione operati mutabilia et temporalia.
3 Et quid significetur nomine coeli et terrae; utrum spiritualis corporalisque creatura coeli et terrae vocabulum acceperit, an tantummodo corporalis: ut in hoc libro de spirituali tacuisse intelligatur, atque ita dixisse coelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare voluerit.
4 An utriusque informis materia dicta est coelum et terra: spiritualis videlicet vita, sicuti esse potest in se, non conversa ad Creatorem; tali enim conversione formatur atque perficitur; si autem non convertatur, informis est: corporalis autem si possit intelligi per privationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum, sive visu, sive alio quolibet sensu corporis perceptibiles.
Augustinus HOME