monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 1, 1.

1 Omnis divina Scriptura bipartita est, secundum id quod Dominus significavit, dicens, scribam eruditum in regno Dei similem esse patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), quae duo etiam Testamenta dicuntur.
2 In Libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur.
3 In narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figuratum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint.
4 Nam non esse accipienda figuraliter, nullus christianus dicere audebit, attendens Apostolum dicentem, Omnia autem haec in figura contingebant illis (I Cor. X, 11): et illud quod in Genesi scriptum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), magnum sacramentum commendantem in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32).
Augustinus HOME