monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, XXX <<<    

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT XXXI [Excusat prolixitatem libri.]

64 Longior evasit liber hic quam volebam, quamque putaveram. Sed legenti vel audienti, cui gratus est, longus non est: cui autem longus est, per partes eum legat, qui habere vult cognitum; quem vero cognitionis eius piget, de longitudine non queratur. Ego tamen Deo nostro gratias ago, quod in his quatuor libris non qualis ego essem, cui multa desunt, sed qualis esse debeat, qui in doctrina sana, id est christiana, non solum sibi, sed etiam aliis laborare studet, quantulacumque potui facultate disserui.
Augustinus HOME

bke87.93v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik