62 | Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient, excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt, nec multi magistri, si unius veri magistri idipsum dicant omnes, et non sint in eis schismata [I Cor. I, 10]. Nec deterrendi sunt isti voce Ieremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur verba eius, unusquisque a proximo suo [Ierem. XXIII, 30]. Qui enim furantur, alienum auferunt; verbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ei: potiusque ille dicit aliena, qui cum dicat bene, vivit male. Quaecumque enim bona dicit, eius excogitari videntur ingenio, sed ab eius moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei sunt; cum mali sint, faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt verbis, quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Modo ergo quodam ipsi dicunt, et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque verum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens. Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite; hoc est, Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere videtis, facere nolite: dicunt enim, inquit, et non faciunt [Matth. XXIII, 3]. Ergo quamvis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali [Id. XII, 34]? Ac per hoc et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, voluntate scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus, sermonem quo veritas praedicetur, dicendum ab alio non diserto sed bono, ipse componat; quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt: quia et Deus ipsorum est, cuius sunt illa quae dicunt; et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt. |