59 | Habet autem ut obedienter audiatur, quantacumque granditate dictionis maius pondus vita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter dicit, vivit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos, quamvis animae suae sit inutilis [Eccli. XXXVII, 22], sicut scriptum est . Unde ait et Apostolus: Sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur [Philipp. I, 18]. Christus autem veritas est, et tamen etiam non veritate annuntiari veritas potest: id est, ut pravo et fallaci corde, quae recta et vera sunt, praedicentur. Sic quippe annuntiatur Iesus Christus ab eis qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Sed quoniam boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum obedienter audiunt, qui ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt; ideo audiuntur utiliter, qui etiam utiliter non agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticae, quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus, quod commemoravi, diceret, praemisit, Super cathedram Moysi sederunt [Matth. XXIII, 2, 3]. Illa ergo cathedra, non eorum sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in vita sua; docere autem sua, cathedra illos non permittebat aliena. |
60 | Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt; sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae vitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt, ore suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita fit ut eum non obedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei verbum quod eis praedicatur, simul cum ipso praedicatore contemnant. Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset, Nemo adolescentiam tuam contemnat; subiecit unde non contemneretur, atque ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conversatione, in dilectione, in fide, in castitate [I Tim. IV, 12]. |