monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT XXI [Exempla triplicis huius generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.]

45 Sed apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint; atque ita conscripta memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus submisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de Sacramento calicis disputat. Solvitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix dominicus aquam solam, an eam vino mixtam debeat habere. Sed exempli gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistulae, iam solvere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerendo dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem eius offertur, vino mixtus offeratur. Nam cum dicat Christus, 'Ego sum vitis vera' [Ioan. XV, 5]; sanguis Christi, non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri sanguis eius, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur; qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicatur. Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noc hoc idem praecucurrisse, et figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus; quod nuditas illa patris a medio filio denotata est; a maiore vero et minore contecta [Gen. IX, 20-23], et caetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum Sacramentum praefiguratum videmus [Sic in Mss. At in prius editis, dominici Sacramenti praefiguratum videmus mysterium. Apud Cyprianum vero, sacrificii dominici Sacramentum.], secundum quod Scriptura divina testatur, et dicit: 'Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham' [Id. XIV, 18]. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus, ex persona Patris ad Filium dicens: 'Ante Luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech' [Psal. CIX, 4]. Haec et alia quae sequuntur huius epistulae [Cypr. Epist. 63, ad Caecilium, de Sacramento calicis], submissae dictionis modum servant, quod facile est explorare legentibus.
46 Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, submisso tamen dicendi genere utitur; quoniam res suscepta non ornamenta verborum, aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter caetera, in principio huius operis ait: Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cuius carnem secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit, et ea iure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit, atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est [Iud. VI, 11-21]. Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est, 'Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus' [I Cor. X, 4]. Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Iam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Iesus in carne sua, totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur; ius ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est, 'Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt, Quis nos cibabit carne' [Num. XI, 4]? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, 'Ignem veni mittere in terram' [Luc. XII, 49]; et caetera, in quibus rei docendae ac probandae maxime incumbit (Ambros. lib. 1 de Spiritu sancto, in prologo).
47 De genere temperato est apud Cyprianum virginitatis illa laudatio: Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, maior et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas: quantoque plus gloriosa [Apud Cyprianum, copiosa; in Floriacensi Ms., generosa.] virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Et alio loco in fine epistulae: Quomodo portavimus, inquit, imaginem eius qui de limo est, sic portemus et imaginem eius qui de coelo est [I Cor. XV, 49]. Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendas iniurias mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis, quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum cui vos dicastis, maiore et meliore parte praeceditis. Provectae annis, iunioribus facite magisterium; minores natu, praebete maioribus ministerium, comparibus incitamentum; hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate; durate fortiter, spiritualiter pergite, pervenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari [Cypr. Tract. de disciplina et habitu Virginum].
48 Ambrosius etiam genere dicendi temperato ei ornato professis virginibus proponit, tanquam sub exempli forma, quod moribus imitentur, et dicit: Virgo erat, non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto divitiarum, sed in prece pauperis spem reponens; intenta operi, verecunda sermoni; arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere; nullum laedere, bene velle omnibus; assurgere maioribus natu, aequalibus non invidere; fugere iactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando risit debilem? quando vitavit inopem? Eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tanquam lucernae lux intus posita, foris luceat. Quid ego exsequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam superfuisse, alterum ipsi naturae pene defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati ieiunio dies; et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius qui mortem arceret, non delicias ministraret (Ambros. de Virginibus, lib. 2, in princip.), etc. Haec autem propterea in exemplo huius temperati generis posui, quia non hic agit ut virginitatem voveant quae nondum voverunt; sed quales esse debeant quae iam votae sunt. Nam ut aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu virginum, non de suscipiendo virginitatis proposito scripsit. Iste vero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio.
49 Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla memorabo. Ambo quippe invecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant, vel potius decolorant: quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter caetera: Si quis pingendi artifex vultum alicuius et speciem, et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato iam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis iniuria et iusta indignatio videretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines, et incesta lucis lenocinantibus non sis, corruptis violatisque quae Dei sunt, peior adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, praevaricatio est veritatis. Monentis Apostoli vox est: 'Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis' [I Cor. V, 7, 8]. Num sinceritas perseverat et veritas, quando quae sincera sunt polluuntur, et colorum adulteriis, et medicaminum [Editi et Mss. apud Augustinum, et colorum adulterinis medicaminum. Castigamus ex Cypriani libro, et colorum adulteriis, et medicaminum.] fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit, 'Non potes facere capillum unum album aut nigrum' [Matth. V, 36]; et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris [Cypr. Tract. de disciplina et habitu Virginum]. Longum est inserere omnia quae sequuntur.
50 Ille vero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit, nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditentur adulterium castitatis. Quanta haec amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale iudicium, prodere [Ita apud Ambrosium. At in Augustinianis codicibus aliquot, perdere. In aliis, perdidere, aut, perdiderunt.] suum? Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est: ita dum alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem iudicem, mulier, veriorem requiremus deformitatis tuae, quam teipsam, quae videri times? Si pulchra es, cur absconderis? si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere: et irasceris si amet alteram, qui adulterare in te docetur. Mala magistra es iniuriae tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae est passa lenonem; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt: ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur (Ambros. de Virginibus, lib. 1). Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia vehementer impelli. Proinde neque submissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere volui, et in aliis ecclesiasticis viris et bona, et bene, id est sicut res postulat, acute, ornate, ardenterque dicentibus, per multa eorum scripta vel dicta possunt haec tria genera reperiri, et assidua lectione vel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus inolescere.
Augustinus HOME

bke87.85r

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Augustinus > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik