monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT XIX [Alias alio utendum dicendi genere.]

38 Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur; temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur: cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna, et submisse dicitur, si docetur; et temperate, si praedicatur; et granditer, si aversus inde animus ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Numquid ideo non discitur [Editi, dicitur. Sed concinnius Mss., discitur.]? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Numquid hic ornamenta, et non documenta quaeruntur? numquid ut aliquid agat est flectendus auditor, et non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola, sive daemonia, sive quaecumque creatura; quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici.
Augustinus HOME

bke87.80v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik