34 | Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil horum trium spernens, ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat; oret atque agat, ut quemadmodum supra diximus, intelligenter, libenter, obedienterque audiatur. Quod cum apte et convenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit, Is igitur erit eloquens, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere (Cicero, de Oratore): tanquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam dicens. Is erit igitur eloquens, qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica temperate; ut flectat, magna granditer dicere. |