33 | Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid, vel quemadmodum doceant, si doctores sanctus efficit Spiritus, potest dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait, Scit pater vester quid vobis necessarium sit, prius quam petatis ab eo [Id. VI, 8]; aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere quid, vel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas Epistulas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia doctoris persona imposita. Nonne in prima ad Timotheum legitur: Annuntia haec et doce [I Tim. IV, 11]? quae autem sint, supra dictum est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem [Id. V, 1]? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe verborum sanorum, quae a me audisti [II Tim. I, 13]? Nonne ibi ei dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem [Id. II, 15]? Ibi est et illud: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina [II Tim. IV, 2]. Itemque ad Titum, nonne dicit episcopum iuxta doctrinam fidelis verbi perseverantem esse debere, ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere [Tit. I, 9]? Ibi etiam dicit: Tu vero loquere quae decent sanam doctrinam, senes sobrios esse [Id. II, 1, 2], et quae sequuntur. Ibi et illud: Haec loquere, et exhortare, et increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat [Ibid. 15]. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse [Id. III, 1], etc. Quid ergo putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus, qui cum dicat doctores operatione fieri Spiritus sancti, ipse illis praecipit quid et quemadmodum doceant? An intelligendum est, et hominum officia ipso sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non debere cessare; et tamen neque qui plantat esse aliquid, neque qui rigat, sed Deum qui incrementum dat [I Cor. III, 7]? Unde ipsis quoque ministris sanctis hominibus, vel etiam sanctis Angelis operantibus, nemo recte discit quae pertinent ad vivendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis Deo , cui dicitur in Psalmo: Doce me facere voluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus [Psal. CXLII, 10]. Unde et ipsi Timotheo idem dicit apostolus, loquens utique ad discipulum doctor: Tu autem persevera in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris [II Tim. III, 14]. Sicut enim corporis medicamenta, quae hominibus ab hominibus adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae vel beneficentiae deputatur: ita et adiumenta doctrinae tunc prosunt animae adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit Evangelium dare homini, etiam non ab hominibus, neque per hominem. |