monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT XV [Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.]

32 Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere; agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur: et haec se posse, si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum, quam oratorum facultate non dubitet; ut orando pro se, ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linquam, ad Deum levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque [Editi, delectationemque. Mss. potiores, dilectionemque.] tractanda sunt, multa sint quae dicantur, et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt; quis novit quid ad praesens tempus, vel nobis dicere, vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? et quis facit ut quod oportet, et quemadmodum oportet, dicatur a nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri [Sap. VII, 16]? Ac per hoc, discat quidem omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere; facultatemque dicendi, ut decet virum ecclesiasticum, comparet: ad horam vero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait, Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 19, 20]. Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum?
Augustinus HOME

bke87.77v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik