monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, VIII <<<     >>> X

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT IX [Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.]

23 Sunt enim quaedam quae vi sua non intelliguntur, aut vix intelliguntur, quantolibet et quantumlibet, quamvis planissime, dicentis versentur eloquio; quae in populi audientiam, vel raro, si aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt. In libris autem, qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum intelliguntur, cum autem non intelliguntur molesti non sint molentibus legere, et in aliquorum collocutionibus [In prius editis, cum intelliguntur, molesti non sint volentibus legere: cum autem non intelliguntur, molesti non sint nolentibus legere. Et in aliquorum, etc. Hunc locum Mss. subsidio liberavimus ab inepto glossemate, et a prava interpunctione, quae a se invicem distrahebat partes propositionis huius: In libris autem . . . . . non est hoc officium deserendum.], non est hoc officium deserendum, ut vera, quamvis difficillima ad intelligendum, quae ipsi iam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intelligentiam perducamus, si tenet auditorem vel collocutorem discendi cupiditas, nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere; non curante illo qui docet, quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia.
Augustinus HOME

bke87.74r