monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, VII 6, 1. <<<     >>> IX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT VIII [Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.]

22 Sed nos etsi de litteris eorum, quae sine difficultate intelliguntur nonnulla sumimus elocutionis exempla; nequaquam tamen putare debemus imitandos eos nobis esse in iis quae ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos [Mss. tres, zelandos. Sic etiam Bad. Am. et Er.] quoque, sive ut ad pietatem convertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum, utili ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam se ipsi exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligat, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quod dicimus possit intelligi.
Augustinus HOME

bke87.73v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik