monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT VII [Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exempla ponuntur ex Epistulis Pauli, et ex Amos propheta. Exemplum aliud sanae eloquentiae ex Amos] 6, 1.

11 Quis enim non videat quid voluerit dicere, et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 3-5]? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus, artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae κλίμαξ graece, latine vero a quibusdam est appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic, ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronuntiationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem κῶλα et κόμματα vocant, sequitur ambitus sive circuitus, quem περίοδον illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae praecedunt circuitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur; secundum, patientia autem probationem; tertium, probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est, spes autem non confundit; secundum, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; tertium, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod eius sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus.
12 Scribens ad Corinthios, in secunda Epistula redarguit quosdam, qui erant ex Iudaeis pseudoapostoli, eique detrahebant: et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc sibi velut insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? sed comes sapientiae, dux eloquentiae; illam sequens, istam praecedens et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse; alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego [Mss. duo, plus ego. At alii omnes cum editis, super ego. Graece, huper egô. ubi interpres verba magis reddidit quam sententiam.]. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. A Iudaeis quinquies, quadraginta una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor [II Cor. XI, 16-30]. Quanta sapientia ista sint dicta vigilantes vident. Quanto vero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui stertit advertit.
13 Porro autem qui novit, agnoscit quod ea caesa quae κόμματα Graeci vocant, et membra, et circuitus, de quibus paulo ante disserui, cum decentissima varietate interponerentur, totam istam speciem dictionis, et quasi eius vultum, quo etiam indocti delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circuitus sunt: primus minimus, hoc est bimembris; minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura vero possunt: ergo ille primus est, Iterum dico, ne quis me existimet insipientem esse. Sequitur alius trimembris, Alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur membra habet quatuor, Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet, Quandoquidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus habet duo, Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est, Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa, Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra, Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circuitus, In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur, tria tribus, Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet, Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Iam caesa quatuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur, In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. Deinde interponitur brevis circuitus, quoniam suspensa pronuntiatione distinguendum est [Mss. quatuor, qui suspensa pronuntiatione distinguendus est.], A Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum, quadraginta una minus accepi. Inde redditur ad caesa, et ponuntur tria, Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt, In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum, Praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subiungit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur, Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodammodo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior [II Cor. XI, 31]. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat.
14 Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in iis saltem quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? nonne facilius graves homines me nimium, quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docentur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna iactatione venduntur. Quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt, eloquentiam.
15 Sed forte quis putat, tanquam eloquentem nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait, Etsi imperitus sermone, sed non scientia [Ibid., 6], quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id verum agnosceret, confitendo. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, sed non scientia [Sic Bad. Am. Er. et Mss. At Lov., et non addidisset, sed non scientia.], nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor Gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistulis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt [Ibid. X, 10]. Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri, tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit, atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret [Amos VII, 14, 15]. Non autem secundum Septuaginta interpretes, qui etiam ipsi divino Spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio; unde etiam obscuriora nonnulla, quia magis tropica, sunt eorum: sed sicut ex hebraeo in latinum eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt.
16 Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos, et fraternae ideo negligentissimos charitatis, rusticus vel ex rustico iste propheta exclamavit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem Psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph [Amos, VI, 1-6]. Numquidnam isti, qui Prophetas nostros tanquam ineruditos et elocutionis ignaros veluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum fuisset, aliter se voluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent?
17 Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent? Primo ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Dein, de ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariae, ubi utique idola colebantur, Transite, inquit, in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna, et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adiunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite.
18 Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare captivitas, cum adiungitur, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiiciuntur merita luxuriae, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum da grege, et vitulos de medio armenti. Ista sex membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait, Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; si ita diceretur, esset quidem et hoc pulchrum, ut ab uno pronomine repetito singula sex membra decurrerent, et pronuntiantis voce singula finirentur: sed pulchrius factum est, ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captivitatis praenuntiationem, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; alteram ad libidinem, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; ad voracitatem vero tertiam pertinentem, Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula finiat, et membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat; unum quo calamitas imminens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga mensa monstretur.
19 Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem. Ubi cum dixisset, Qui canitis ad vocem psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis iam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait, Qui canitis ad vocem psalterii, et sicut David putatis vos habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adiungens, Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronuntiantur, si suspensis duobus prioribus membris circuitus, tertio finiantur.
20 Iam vero quod his omnibus adiicitur, Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, sive continuatim dicatur ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur, et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur, super contritione Ioseph, atque sit bimembris circuitus; miro decore non dictum est, Nihil patiebantur super contritione fratris, sed positus est pro fratre, Ioseph, ut quicumque frater proprio significaretur eius nomine, cuius ex fratribus fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae rependit. Iste certe tropus ubi Ioseph quemcumque fratrem facit intelligi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte tradatur. Quam sit tamen pulcher, et quemadmodum afficiat legentes atque intelligentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit.
21 Et plura quidem, quae pertinent ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem, non tam si diligenter discutiatur, instruit, quam si ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter; non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte discuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam non redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis; quid mirum si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes, canonicos nostros auctores doctoresque fateamur, tali eloquentia [Bad. Am. Er. et Mss. septem, tali eloquentia usos.], qualis personis eiusmodi congruebat.
Augustinus HOME

bke87.68v

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Augustinus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik