monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, III <<<     >>> V

Augustinus, De Doctrina Christiana, 4, CAPUT IV [Officium doctoris christiani.]

6 Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere; atque in hoc opere sermonis conciliare adversos [Bad. Am. Er. et septem Mss., aversos.], remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid exspectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si vero qui audiunt movendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt, agendo non torpeant, et rebus assensum, quas veras esse fatentur, accommodent, maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecumque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria.
7 Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae eloquendo agunt [Duo Mss., quae loquendo arguunt.], facere non quiescunt:
Augustinus HOME

bke87.66v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik