1 | Hoc opus nostrum quod inscribitur de Doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post prooemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Quia ergo de inveniendo multa iam diximus, et tria de hac una parte volumina absolvimus, Domino adiuvante, de proferendo pauca dicemus; ut, si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus, totumque hoc opus quatuor voluminibus terminetur. |
2 | Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scholis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur, admoneo; non quod nihil habeant utilitatis; sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono viro etiam haec vacat discere, non autem a me vel in hoc opere, vel in aliquo alio requirendum. |