monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXXV <<<     >>> XXXVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXXVI [Regula sexta Tichonii.]

52 Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum tanquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso: cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adiunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor, explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod iam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso [Gen. II, 8, 9], etc. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.
53 Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis [Mss. quatuor, in generationibus. Caeteri codices, in regionibus; iuxta versionem LXX, en tais chorais.] et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum et secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus [Id. X, 20, 31, 32, et XI, 1]. Hoc itaque quod adiunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adiunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas: et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum dispersi sunt super terram secundum linguas suas.
54 Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro: meminerit uxoris Loth [Luc. XVII, 29-32] [Gen. XIX, 26]. Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est, vitam praeteritam cui renuntiavit, inquirat; et non potius isto tempore, ut cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adiuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit, Filii, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari; quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur [Rom. II 5, ] [et XIII, 11].
Augustinus HOME

bke87.62v

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXXV <<<     >>> XXXVII
monumenta.ch > Augustinus > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik