monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXXV [Regula quinta Tichonii.]

50 Quintam Tichonius regulam ponit, quam De temporibus appellat; qua regula plerumque inveniri vel coniici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam; aut tropo synecdoche, aut legitimis numeris. Tropus synecdoche, aut a parte totum, aut a toto partem facit intelligi: sicut unus evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta eius sicut nix [Luc. IX, 28] [Matth. XVII, 1, 2] [Marc. IX, 1, 2]. Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit, post dies octo, intelligatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit, post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est, adiuncta etiam nocte praeterita; et nox in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum [Matth. XII, 40].
51 Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim huiusmodi numeri pro universo tempore ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te [Psal. CXVIII, 164], nihil est aliud quam, Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Ieremiae [Ierem. XXV, 11] pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia: sive per seipsos, sicut decem per decem, centum sunt; et duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor; quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi [Apoc. VII, 4]. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.
Augustinus HOME

bke87.61v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik