Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXXIV [Regula quarta Tichonii.]
47 | Quarta Tichonii regula est de specie et genere. Sic enim eam vocat, volens intelligi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis gentium: hanc ille vocat speciem; genus autem omnes gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur qui, inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim, verbi gratia, de Ierusalem, vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro, sive Babylonia, sive alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis, quod modum eius excedat, et conveniat potius omnibus gentibus: verum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria, et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum, et congruat potius universo, cuius haec pars est; vel sicut iste appellat, generi, cuius haec species est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur, excedunt eius modum, et potius ad Christum vel Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. |
48 | Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile quippe est illud quod ait propheta Ezechiel, Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata eorum iudicavi eos [Ezech. XXXVI, 17-19]: facile est, inquam, hoc intelligere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus, Videte Israel secundum carnem [I Cor. X, 18]; quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit, et passus est. Alia etiam quae sequuntur, eidem intelliguntur populo convenire: sed cum coeperit dicere, Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient gentes quia ego sum Dominus; iam intentus debet esse, qui legit, quemadmodum species excedatur, et adiungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum dabo in vos: et faciam ut in iustitiis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et faciatis: et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris; et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris [Ezech. XXXVI, 23-29]. Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, ne quibus alibi scriptum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient [Isai. X, 22], verum etiam caeterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt; non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc videmus omnibus gentibus redditum: et illud quod ait Apostolus, cum Novi Testamenti gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret, Epistula nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 2, 3], hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste propheta dicit, Et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus, tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intelligentem. Sic fit Israel spiritualis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. |
49 | Hic ergo Israel spiritualis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur: sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum iam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum loqui videtur; non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait, Et inducam vos in terram vestram; et paulo post, tanquam idipsum repetens, Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris; non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritualiter sicut spiritualis debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga [Ephes. V, 27] ex omnibus gentibus congregata, atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium [Psal. XXVI, 13]; ipsa intelligenda est patribus data, quando eis certa et incommutabili Dei voluntate promissa est: quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate iam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est; sicut de ipsa gratia quae sanctis datur, scribens ad Timotheum Apostolus ait, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri [II Tim. I, 9, 10]. Datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur; quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei iam factum erat quod suo tempore futurum erat, quod ipse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intelligi et de terra futuri saeculi, quando erit coelum novum et terra nova [Apoc. XXI, 1], in qua iniusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum; quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. |