1 | Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit appellari; non enim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum: sed dicendum fuit, De Domini corpore vero atque permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in eius esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia. Quae regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios iam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel de ipsis, cum de aliis iam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporalem commixtionem et communionem Sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis [Cant. I. 5]. Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Salomonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum [Matth. XIII, 48]. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filio liberae [Gen. XXI, 10] [Galat. IV, 30]. Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum: haec verba faciam, et non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est, dicit, Ipsi autem conversi sunt retro [Isai. XLII, 16, 17], quamvis alii iam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cuius dominus cum venerit, dividet eum, et partem eius cum hypocritis ponet [Matth. XXIV, 51]. |