44 | Prima de Domino et eius corpore est; in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus, Ergo Abrahae semen estis , cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento [Isai. LXI, 10]; et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est. |