1 | Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehenda arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi [Psal. XXXIV, 2], quam ex illo loco ubi legitur, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos [Psal. V, 13]. Nec tamen ita ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei: dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere [Ephes. VI, 16]. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis [I Thess. V, 8]. |