monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXIV <<<     >>> XXVI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXV [Idem verbum non idem significat ubique.]

1 Quod cum apparuerit, verba quibus continetur, aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.
35 Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret, Cavete a fermento Pharisaeorum [Matth. XVI, 11]; et in laude, cum diceret, Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum [Luc. XIII, 21]. 36. [Reliquum huius libri, totumque librum quartum adiecit Augustinus, quando hoc opus suo ordine recognovit, ex lib. 2 Retract., cap. 4.] Huius igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur, Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]; significat et diabolum, ubi scriptum est, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Ita serpens in bono est, Astuti ut serpentes [Matth. X, 16]; in malo autem, Serpens Evam seduxit in astutia sua [II Cor. XI, 3]. In bono panis, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]; in malo, Panes occultos libenter edite [Prov. IX, 17]: sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita [Psal. LXXIV, 9]. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplum, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus [Apoc. XVII, 15, ] [et XIX, 6]; et Spiritum sanctum, unde est illud, Flumina aquae vivae fluent de ventre eius [Ioan. VII, 38]; et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur.
37 Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum, non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnunquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur.
Augustinus HOME

bke87.55r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik