monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXIII <<<     >>> XXV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXIV [Ante omnia considerandum genus locutionis.]

34 Maxime itaque investigandum est utrum propria sit, an figurata locutio, quam intelligere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam versare omnibus modis, donec perveniamus ad sententiam veritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Invenimus autem utrum propria sit, an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt.
Augustinus HOME

bke87.55r