monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XIX [Mali alios de suo aestimant ingenio.]

28 Sed qui effrenata libidine, vel per multa stupra diffluentes evagantur, vel in ipsa una coniuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris [Mss. octo immanioris.] intemperantiae sordes inverecunda omnino licentia servilis cuiusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium; et quod ipsi laqueis libidinis obstricti, vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur.
29 Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit; qua ita leves fiunt, ut eos rumoris aura, sive quae prospera, sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari; et non ex se alios metiantur.
Augustinus HOME

bke87.53v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik