24 | Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur iubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis [Ioan. VI, 54]. Facinus vel flagitium videtur iubere: figura est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit: sed quod sequitur, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius [Prov. XXV, 21, 22] [Rom. XII, 20]; malevolentiae facinus putes iuberi: ne igitur dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet eam [Ioan. XII, 25], non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam; sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem [Eccli. XII, 4]. Posterior pars huius sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim, Ne suscipias peccatorem: intelligas ergo figurate positum pro peccato peccatorem, ut peccatum eius non suscipias. |