23 | Sic eversa tyrannide cupiditatis, charitas regnat iustissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. |