21 | Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus vita ista degenda vel necessitate imponitur, vel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficentiam referendum est; vel proprie, sicut et nos debemus, vel etiam figurate, sicut Prophetis licet. |