monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XII [Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum iudicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta iudicantur ex circumstantiis.]

18 Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona, vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt: quorum ad charitatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est: quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos [Ioan. XII, 3], ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim bonus, fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae vaticinatione coniunctio meretricis [Osee I, 2]: nec, si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora; propterea in balneis nudum esse flagitium est.
19 Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae [Editi, vitio cupiditatis; vel, cupidinis. At Mss., vitio cupediae, id est vitioso ciborum lautiorum suaviorumque appetitu.] vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus [Editi, et sanius quisque. Mss., sanus.] quisque maluerit more Domini pisce vesci [Luc. XXIV, 43], quam lenticula more Esau nepotis Abraham [Gen. XXV, 34], aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus.
20 Regno terreno veteres iusti coeleste regnum imaginabantur, et praenuntiabant. Sufficiendae [Mss. aliquot, Suscipiendae. Alii cum editis, Sufficiendae; quod Virgilianum est, Georg. lib. 3, v. 65: Aliam ex alia generando suffice prolem.] prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo [Id. XVI, 3, XXV, 1; et [II Reg. V, 13]; et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat: non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo quaerere. In huiuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum charitatis, sive Dei, sive proximi, sive utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium erat; nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est: sic animadvertendum est, in caetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos vivit, consuetudine nequiter abutitur; sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum solemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.
Augustinus HOME

bke87.50v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik