monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, X <<<     >>> XII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XI [Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.]

17 Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; iis autem qui ex contentione sunt, et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci [Rom. II, 5-9]. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabatur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus [Editi, vitiis; pro quo Mss., passionibus. Hanc vocem reddit passim Augustinus pro graeca, tois patêmasi.] et concupiscentiis [Galat. V, 24]. Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita posita, ut obtegant sensum, et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Ieremiae dicitur, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes [Ierem. I, 10]; non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus.
Augustinus HOME

bke87.50r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik