monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, VII <<<     >>> IX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT VIII [Aliter Iudaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.]

12 Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis iam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intelligentia spirituali.
Augustinus HOME

bke87.48v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik