monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT VI [Iudaeorum servitus sub signis utilibus.]

10 Quae tamen servitus in Iudaeo populo longe a caeterarum gentium more [Vetus codex Corb., morte.] distabat; quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quanquam signa rerum spiritualium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus [Galat. III, 24]. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum iam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt [Matth. XII, 2]; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum [Luc. VI, 7]; populusque signis illis tanquam rebus adstrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Iudaeis observabantur, nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Ierosolymitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritualibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis [Am., vocis: pro quo Erasmus haud feliciter substituit, vocibus. Sic etiam Lov. At Bad. et Mss. magno consensu ferunt, votis id est, oblationibus.] atque signis, quamvis quomodo spiritualiter essent intelligenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum, ante Apostolorum pedes ponerent [Act. IV, 34], seque totos dedicarent Deo tanquam templum novum, cuius terrenae imagini, hoc est, templo veteri, serviebant.
11 Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope invenit erant, qui simulacra manufacta deos habebant.
Augustinus HOME

bke87.47v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik