monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, III <<<     >>> V

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT IV [Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.]

8 Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses, propterea consolati sumus, fratres, in vobis [I Thess. III, 7]. Dubium est enim utrum, O fratres; an, Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet, et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, O fratres. Quod si voluisset interpres dicere, Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur: aut certe si adderetur, Nostri, nemo fere ambigeret vocativum esse casum, cum audiret, Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed iam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus. Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu [I Cor. XV, 31]. Ait enim quidam interpres, Quotidie morior, per vestram iuro gloriam; quia in graeco vox iurantis (νή) manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio.
Augustinus HOME

bke87.47r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik