6 | Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis; aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari, Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur, Deus qui iustificat. Et iterum interrogetur, Quis est qui condemnat? et respondeatur, Christus Iesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt; ad interrogationem vero, aut Non, aut Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus, Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur, Deus qui iustificat? ut tacite respondeatur, Non: et item percontemur, Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus, Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis [Rom. VIII, 33, 34]? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo loco ubi ait, Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam [Rom. IX, 30]; nisi post percontationem qua dictum est, Quid ergo dicemus? responsio subiiciatur, Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse [Ioan. I, 46], sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait, A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis; non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit. |
7 | Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est, Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito [Psal. CXXXVIII, 15], non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur: nam in Graeco non στόμα, sed ὀστέον positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus, quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici, Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur: sicut est illud Apostoli, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt [Galat. V, 21]. Si tantummodo dixisset, Quae praedico vobis, neque subiunxisset, sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait, Sicut praedicavi, sed sicut praedixi. |