monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, I <<<     >>> III

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT II [Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.]

2 Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus, cum de rebus in primo libro loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatem secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur.
3 Iam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sensus sit, Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus, Et Deus erat Verbum; deinde subiungamus, Hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1, 2].
4 Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos [Philipp. I, 23, 24]. Incertum enim est utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo diiudicatur, quod positum est, enim: quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; quam distinctionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Et tanquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam; multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subiecit, Manere in carne necessarium propter vos.
5 Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Nemini nocuimus (I [I. Cor. VII, 1, 2]. Dubium est quippe utrum, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta et corpore et spiritu [I Cor. VII, 34]; an, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.
Augustinus HOME

bke87.44v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik