monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, II

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT I [Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.]

1 Homo timens Deum, voluntatem eius in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque ignotis haereat; praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adiuvante etiam codicum veritate, quam solers emendationis diligentia procuravit: veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest [Mss. Remig. Theoderic. et Cisterc. hic addunt: Iuvante Domino, haec demonstrare totus noster conatus est. Floriacensis vero unicum interponit verbum, explicabo: utrumque ineptum glossema.]; fieri autem potest ut istas vias quas ostendere volumus, tanquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel maioris illuminationis claritate derideat: sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est, ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse, aut in translatis; quae genera in secundo libro demonstravimus.
Augustinus HOME

bke87.44v