monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XL <<<     >>> XLII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XLI [Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.]

62 Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat [I Cor. VIII, 1]. Ita enim sentiet, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus [Id. V, 7], nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est [Matth. XI, 28-30]: quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant [Bad. Am. et Er., per umbram imaginariam celebrabant.], cum signari postes sanguine agni iuberentur, hyssopo fuisse signatos [Exod. XII, 22]. Herba haec mitis et humilis est, et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus: ut in charitate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini: cuius latitudo dicitur in transverso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, cui adhaeret caput [Bad. Am. Er. et plerique Mss., ad summum quo adhaeret caput.]; profundum vero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur, bene operari in Christo, et ei perseveranter inhaerere, sperare coelestia, sacramenta non profanare [Legendum videtur, propalare, quo stet analogia ad superiora isthaec verba: Profundum vero quod terrae infixum absconditur. Sic in epist. 55, ad Ianuarium, cap. 14, n. 25, ubi dominicae crucis partes, eumdemque Apostoli ad Ephes. 3 locum ad christianos mores itidem transfert Augustinus, «Profundum, ait, quod terrae infixum est secretum sacramenti praefigurat.»]. Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi [Editi: Supereminentem scientiam charitatis Christi. At plures et melioris notae Mss., scientiae charitatem.], qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 17-19]. Est etiam in hyssopo vis purgatoria, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidis anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo, Et exsultabunt ossa humiliata [Psal. L, 9, 10].
Augustinus HOME

bke87.43r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik