monumenta.ch > Augustinus > 38
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXXVIII [Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.]

56 Iam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata atque inventa. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius, et longa facta est; ita quisquam potest efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas.
57 Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic a specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit; doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo.
Augustinus HOME

bke87.41r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik