monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXXV <<<     >>> XXXVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXXVI [Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.]

54 Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi: sed quia et vera possunt [Editi, vera esse possunt. Mss., vera possunt; supple, persuaderi.], non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis [Editi, veritatis expressio. At Mss. octodecim, charitatis] expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et varietas eius sine fastidio teneat intentos; et caeterae huiusmodi observationes, quae sive in falsis sive in veris causis, verae sunt tamen, in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae.
Augustinus HOME

bke87.40r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik