monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXXIII <<<     >>> XXXV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXXIV [Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.]

52 Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est, homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans, Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione iudicatur. In veritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est: sed veris certisque sententiis, cum incertae vera connexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se iactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus, quidam plerumque retinentes veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens esse, ut si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit.
Augustinus HOME

bke87.39v bnf12958.58