51 | Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis, connexionis veritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse, Si animal est cochlea, vocem habet; hoc concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso vera est conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per seipsam valet; veritas autem connexionis ex eius cum quo agitur, opinione vel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere volumus, poeniteat concessisse praecedentia, quorum consequentia videt esse respuenda. Iam hinc intelligere facile est, sicut in falsis sententiis veras, sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse, Si iustus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse, Non est autem iustus; quo item concesso, intulisse conclusionem, Non est igitur bonus. Quae tamen etsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia verum est, cum dicimus, Si orator est, homo est: ex qua propositione si assumamus, Non est autem orator; non erit consequens cum intuleris, Non est igitur homo. |