monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXVI <<<     >>> XXVIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXVII [Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae iuvant ad intelligentiam Scripturarum.]

41 Iamvero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta, investigando homines prodiderunt, ubicumque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur, vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta coniicimus.
Augustinus HOME

bke87.35v bnf12958.58