monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXVI [Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.]

1 Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est, daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda: ea vero quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua; et maxime litterarum figurae, sine quibus legere non possumus, linguarumque varietas quantum satis est, de qua superius disputavimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. Utilia sunt ista, nec discuntur illicite, nec superstitione implicant, nec luxu enervant, si tantum occupent, ut maioribus rebus, ad quas adipiscendas servire debent, non sint impedimento.
Augustinus HOME

bke87.35r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik