35 | Hinc enim fit ut occulto quodam iudicio divino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis; quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, divinae providentiae lege subiecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant, quam dicuntur; multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus implicati curiosiores fiant, et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura non tacuit; neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam si dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis [Deut. XIII, 1-3]. Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi vera praenuntiavit [I Reg. XXVIII, 14-20] [Eccli. XLVI, 23], propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt: aut quia in Actibus Apostolorum ventriloqua femina verum testimonium perhibuit Apostolis Domini, idcirco Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit [Act. XVI, 16-18]. |
36 | Omnes igitur artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta quaedam infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant, et non Deo; nolo autem vos socios daemoniorum fieri [I Cor. X, 19, 20]. Quod autem de idolis, et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum, vel ad creaturam eiusque partes tanquam Deum colendas trahunt, vel ad remediorum aliarumque observationum curam pertinent; quae non sunt divinitus ad dilectionem Dei et proximi tanquam publice constituta, sed per privatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit Deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus vel quoquo modo divinae providentiae administratione existentibus rebus, multi multa humanis suspicionibus, quasi regulariter coniectata , litteris mandaverunt, si forte insolite acciderint, tanquam si mula pariat, aut fulmine aliquid percutiatur. |