monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XXI <<<     >>> XXIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XXII [Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.]

33 Sed ex ea notatione velle nascentium mores, actus, eventa praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio. Constellationes enim quas vocant, notatio est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur, de quo isti miseri a miserioribus consuluntur. Fieri autem potest, ut aliqui gemini tam sequaciter fundantur ex utero, ut intervallum temporis inter eos nullum possit apprehendi, et constellationum numeris annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum, vel quas agunt vel quas patiuntur, eventa non habeant, sed plerumque ita disparia, ut alius felicissimus, alius infelicissimus vivat: sicut Esau et Iacob geminos accepimus natos, ita ut Iacob, qui posterior nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens inveniretur [Gen. XXV, 25]. Horum certe dies atque hora nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset una; quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque successus, Scriptura testis est, iam ore omnium gentium pervagata [Mss., tres pervulgata.].
34 Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat, multum valere in rerum natura atque coelestium corporum rapidissima velocitate. Etsi enim concedam ut plurimum valeat, tamen in constellationibus a mathematico inveniri non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non invenit, quas necesse est unas inspiciat, sive de Iacob, sive de eius fratre consulatur; quid ei prodest si distat in coelo quod temere securus infamat, et non distat [In excusis hactenus, si discat in coelo . . . . . et non discat in tabula. Sed incunctanter ex Mss. reponendum utroque loco distat: quandoquidem id confutatur, quod Mathematici garriunt, momentum vel minimum quo geminorum partus disterminatur, in tanta coelestium corporum velocitate valere plurimum.] in tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumptione institutis, ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conventa referendae sunt.
Augustinus HOME

bke87.32r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik