32 | Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci, propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur. Nam et ipsi quamvis veram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam pervestigent; tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem. Nam quisque liber ad huiusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut servus inde exeat aut Martis, aut Veneris, vel potius omnium siderum; quibus illi qui primi erraverunt, erroremque posteris propinaverunt, vel bestiarum propter similitudinem, vel hominum ad ipsos homines honorandos imposuerunt vocabula. Non enim mirandum est, cum etiam propioribus recentioribusque temporibus, sidus quod appellamus Luciferum, honori et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt . Et fortasse factum esset atque isset in vetustatem, nisi avia eius Venus praeoccupasset hoc nominis praedium; neque iure ullo ad haeredes traiiceret, quod nunquam viva possederat aut possidendum petiverat. Nam ubi vacabat locus, neque alicuius priorum mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus talibus fieri solet. Pro quintili enim et sextili mensibus, Iulium atque Augustum vocamus, de honoribus hominum Iulii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos; ut facile qui voluerit intelligat etiam illa sidera prius sine his nominibus coelo vagata esse: mortuis autem illis quorum honorare memoriam vel coacti sunt homines regia potestate, vel placuit humana vanitate, nomina eorum imponentes sideribus, eos ipsos sibi mortuos in coelum levare videbantur. Sed quodlibet vocentur ab hominibus, sunt tamen sidera, quae Deus instituit et ordinavit ut voluit; et est certus motus illorum, quo tempora distinguuntur atque variantur. Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est, per eorum inventas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius invenerunt [Sap. XIII, 9]? |