monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XVII <<<     >>> XIX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XVIII [Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.]

28 Sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive non ita; nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritualia capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum repertorem [Mss. prope omnes, earum Deum dicunt.] dicunt esse Mercurium; aut quia iustitiae virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia virtusque fugienda est: imo vero quisquis bonus verusque christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit veritatem, quam confitens [Mss. plusquam viginti, conferens: consentit editio Am.] et agnoscens, etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet; doleatque homines atque caveat, qui cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium [Rom. I, 21 sqq.].
Augustinus HOME

bke87.30r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik