monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XVII [Origo fabulae Musarum novem.]

27 Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas Iovis et Memoriae [Mss. duo e Vaticanis, Minervae. Alii, omnes codices, Memoriae. Sic vero etiam in lib. 2 de Ordine, cap. 14, n. 41.] filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse civitati omnes novem, atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Iupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt.
Augustinus HOME

bke87.29v bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik