monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XII [Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.]

17 Quae quidem res plus adiuvit intelligentiam, quam impedivit, si modo legentes non sint negligentes. Nam nonnullas obscuriores sententias plurium codicum saepe manifestavit inspectio, sicut illud Isaiae prophetae unus interpres ait, Et domesticos seminis tui ne despexeris; alius autem ait, Et carnem tuam ne despexeris [Isai. LVIII, 7]: uterque sibimet invicem attestatus est. Namque alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne despiceret, se putaret admonitum; et domestici seminis translate, Christiani possent intelligi, ex eodem verbi semine nobiscum spiritualiter nati: nunc autem collato interpretum sensu, probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt; unde esse arbitror illud Apostoli quod ait, Si quo modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis [Rom. XI, 14]; id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem enim suam dixit Iudaeos, propter consanguinitatem. Item illud eiusdem Isaiae prophetae, Nisi credideritis, non intelligetis; alius interpretatus est, Nisi credideritis, non permanebitis [Isai. VII, 9]: quis horum verba [Sic tres Mss. Alii cum editis, vera.] secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita diversos a se interpretes fieri, ut non se aliqua vicinitate contingant. Ergo, quoniam intellectus in specie sempiterna est, fides vero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit parvulos; nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 7]; nisi autem per fidem ambulaverimus, ad speciem pervenire non poterimus quae non transit, sed permanet, per intellectum purgatum nobis cohaerentibus veritati: propterea ille ait, Nisi credideritis, non permanebitis; ille vero, Nisi credideritis, non intelligetis.
18 Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est: sicut quidam codices habent, Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem; ὀξὺς enim et acutum apud Graecos, et velocem significat. Ille ergo vidit sententiam, qui transtulit, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem [Psal. XIII, 3]; ille autem alius ancipiti signo in aliam partem raptus erravit. Et talia quidem non obscura, sed falsa sunt: quorum alia conditio est; non enim intelligendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam illud, quoniam μόσχος graece vitulas dicitur, μοσχεύματα quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus verbis: namque, Adulterinae plantationes non dabunt radices altas [Sap. IV, 3], convenientius dicitur quam, vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam caetera contexta custodiunt.
Augustinus HOME

bke87.24r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik